 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DHARMAPURIENSIS*
NOVA DIOECESIS CONDITUR IN INDIA, DHARMAPURIENSIS APPELLANDA
Totius
dominici gregis procurationem, ab ipso Iesu Nobis commissam, summa diligentia
agere properamus, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta omnia loca
contingant cunctasque efficaciter gentes. Idcirco Nos res disponere festinamus
ut hoc facilius commodiusque contingat. De consilio igitur Congregationis pro
Gentium Evangelizatione, quorum interest audito faventi suffragio, haec
statuimus et decernimus. Novam dioecesim condimus Dharmapuriensem a principi
urbe eiusdem regionis Dharmapuriensis appellandam, septentrionali districtu,
quem « Dharmapuri » appellant, a Sede Salemensi distracto. Hanc dioecesim
Metropolitanae Ecclesiae Pondicheriensi et Cuddalorensi suffraganeam facimus
atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus.
Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae Dharmapuri vocatur, et ibidem
templum Sacro Cordi Iesu dicatum ad statum Cathedralis Ecclesiae attollimus.
Cetera secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda
Venerabilem Fratrem Georgium Zur, Archiepiscopum titulo Sestensem et in India
Apostolicum Pronuntium, legamus; facta videlicet facultate quempiam alium
virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad finem
perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro
Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime
obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto et
vicesimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo,
Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang.
Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 7, pp. 438-439
© Copyright 1997
- Libreria Editrice Vaticana
|