The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KOŠICIENSIS*

NOVA EXARCHIA APOSTOLICA PRO FIDELIBUS BYZANTINI
RITUS IN SLOVACCHIA CONSTITUITUR KOŠICIENSIS APPELLANDA

 

Ecclesiales communitates, in orbe terrarum sparsae, quamvis varias prae se ferant formas, in unum tamen conspirant et fidelium spiritalem prosperitatem cunctae persequuntur. Nos autem omnium Ecclesiarum tueri volumus legitimas religiosas consuetudines itemque contendimus et studemus, ut floridiorem statum per proprium ritum illae adipiscantur. Nunc de Slovachiae gente ritus Byzantini cogitamus deque eiusdem commodiore famulatu. Itaque, postquam hac de re Venerabilem Fratrem Nostrum Angelum S.R.E. Cardinalem Sodano, Secretarium Status audivimus, iudicavimus opportunum nonnulla loca iurisdictione Episcopi Presoviensis distrahere et novam Exarchiam condere. Quapropter Apostolica Nostra de auctoritate novam Exarchiam pro fidelibus ritus Byzantini constituimus, Košiciensem appellandam, cuius sedes in urbe Cassovia locabitur et Cathedrale templum sacra aedes Nativitatis Beatissimae Genetricis Dei Mariae erit. Haec deinceps Exarchia immediate Sedi Apostolicae subicietur et totam regionem civilem Cassoviensem complectetur. Omnes porro sacerdotes Eparchiae Prešoviensis, qui in paroeciis dicti territorii ministerium praestant, novae Exarchiae ipso facto incardinabuntur similiter et Seminarii tirones ex iisdem paroeciis provenientes ad novam circumscriptionem pertinebunt. Ad haec perficienda, consuetudines iuraque congrua serventur et quae a Codice Orientali praecipiuntur, nihil quibusvis rebus minime officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo primo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

ACHILLES card. SILVESTRINI
Congr. pro Eccl. Orient. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 7, pp. 439-440

 

Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top