The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CROATIA*

IN CROATIA ORDINARIATUS MILITARIS CONDITUR

 

Qui successimus in beati Petri locum totius Dominici gregis bono sedula navitate prospicimus. Qua re, cum inter Apostolicam hanc Sedem et Croatiae Magistratus sollemnis inita sit pactio ad spiritualia stabili firmioreque ratione praestanda auxilia iis eiusdem Nationis Christifidelibus, qui ad copias terrestres, maritimas, aėreas et ad custodes publicos pertinent, Nobis peropportunum videtur Ordinariatum militarem pro memoratis fidelibus condere. Suppleto igitur quatenus opus est consensu eorum quorum interest vel qui sua interesse praesumunt, summa, qua fungimur, potestate hisce sub plumbo Litteris Ordinariatum militarem in Croatia constituimus, qui vero regetur normis generalibus Constitutionis Apostolicae « Spirituali Militum curae », propriis Statutis ab Apostolica Sede editis atque legibus ecclesiasticis generalibus cuique insuper tribuimus omnia iura, privilegia et officia ceterorum Ordinariatuum militarium propria. Quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Iulio Einaudi, Archiepiscopo titulo Villamagnensi in Tripolitania atque in Croatia Apostolico Nuntio, necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Horatius Cocchetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 9, pp. 601-602

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top