 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MATEHUALENSIS*
NOVA DIOECESIS CONDITUR MEXICANA IN NATIONE, MATEHUALENSIS
APPELLANDA
Apostolicum officium ab ipso Domino Nobis commissum summa diligentia
explicare properamus, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta omnia loca
contingant cunctasque efficaciter gentes. Idcirco Nos res disponere festinamus
ut hoc facilius commodiusque eveniat. Quocirca cum Venerabiles Fratres Iosephus
Guadalupensis Galván Galindo, Episcopus Vallipolitanus, et Arturus Antonius
Szymanski Ramírez, Archiepiscopus Sancti Ludovici Potosiensis, consentiente
Conferentia Episcopali Mexicana, postulaverint ut in foederata civili illa
regione, quam Estado de San Luis Potosí vocant quibusdam detractis partibus nova
conderetur dioecesis, favente quoque Venerabili Fratre Hieronymo Prigione,
Archiepiscopo titulo Lauriacensi et in Mexicana Re publica Apostolico Nuntio, de
Congregationis pro Episcopis consilio, haec Apostolica Nostra potestate usi
statuimus et decernimus: a dioecesi Vallipolitana integrum territorium
distrahimus municipii quod Ciudad del Maíz appellant; ab archidioecesi Sancti
Ludovici Potosiensis totum territorium separamus municipiorum quae dicuntur
Matehuala, Catoce, Cedral, Charcas, Guadalcázar, Santo Domingo, Vanegas, Venado,
Villa de Guadalupe, Villa de la Paz et Villa de Arista, quibus nova dioecesis
constituitur, Matehualensis appellanda, quae iisdem terminatur finibus quibus
supra memorata municipia simul sumpta circumscribuntur. Novae dioecesis sedem in
urbe Matehuala locamus, templumque ibidem Beatae Mariae Virgini dicatum sub
vocabulo Immaculatae Conceptionis ad gradum evehimus Ecclesiae Cathedralis,
cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Novam constitutam
Ecclesiam Metropolitanae Sedi Sancti Ludovici Potosiensis suffraganeam facimus
eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis pro tempore
subicimus. Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam, qui ipsi Episcopo
opem ferant. Congruam Praesulis sustentationem novae dioecesis Curiae
emolumenta, fidelium oblationes et portio procurabunt, quae ei obveniet ex
divisione, ad normam can. 122 C.I.C., bonorum quae antehac ad mensas episcopales
dioecesis Vallipolitanae et archidioecesis Sancti Ludovici Potosiensis
pertinuerunt. Quoad Seminarii institutionem atque sacrorum candidatorum
formationem praescripta iuris communis et Congregationis de Institutione
Catholica serventur. Seminarii quidam tirones itemque sacerdotes ad studia
complenda Romam mittantur, si fieri potest. Simul atque novae dioecesis
constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae censeantur
assignati in cuius territorio officium ecclesiasticum habent, ceteri vero
sacerdotes Seminariique tirones illi Ecclesiae in cuius territorio legitimum
detinent domicilium. Acta et documenta quae in universum novam dioecesim
respiciunt, a Curiis Vallipolitana et Sancti Ludovici Potosiensis ad Curiam
Matehualensem sollicite transferantur. Ad haec tandem explenda quae per has
Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Iustum Mullor García, Archiepiscopum
titulo Volsiniensem legamus, facta etiam potestate subdelegandi quemlibet in
ecclesiastica potestate constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta
apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter
mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud anctum Petrum, die duodetricesimo mensis Maii, anno
Domini millesimb nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri
undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Horatius Cocchetti, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 9, pp. 602-604
© Copyright 1997
- Libreria Editrice Vaticana
|