 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BAGDOGRANA*
NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR IN INDIA, BAGDOGRANA APPELLANDA
Cunctae catholicae Ecclesiae cum praesideamus, summam curam
ponimus in Evangelii salute quam latissime diffundenda, ut eiusdem beneficia et
monita omnes gentes contingant cunctasque regiones. Idcirco Nos res disponere
properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur
Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quorum interest audita consentanea
sententia, haec statuimus et decernimus. Novam dioecesim condimus Bagdogranam
appellandam, quae partem meridianam subdistrictus quem vocant « Siliguri », a
dioecesi Darieelingensi seiungendam, complectetur. Hanc dioecesim Metropolitanae
Ecclesiae Calcuttensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis
pro Gentium Evangelizatione subicimus. Episcopalem porro sedem in urbe ponimus,
quae "Bagdogra" vocatur, et ibidem templum Bono Pastori dicatum ad statum
Cathedralis Ecclesiae attollimus. Cetera secundum leges canonicas temperentur.
Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Georgium Zur, Archiepiscopum titulo
Sestensem atque in India Apostolicum Pronuntium, legamus, facta videlicet
facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum
subdelegandi. Re tandem ad finem perducta, documenta apparentur, quorum sincera
exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur,
contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis
Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus
Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Franciscus Chiaurri,
Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 12, pp. 817-818
© Copyright 1997
- Libreria Editrice Vaticana
|