 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MONGUENSIS*
A DIOECESI LIVINGSTONENSI IN ZAMBIA QUIBUSDAM DISTRACTIS
TERRITORIIS, NOVA CONDITUR MONGUENSIS DIOECESIS
De universis ecclesialibus communitatibus solliciti, ministerium ab ipso
Domino Nobis commissum omni ope et opera explicare innitimur, ut eiusdem
salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant cunctasque gentes
afficiant. Idcirco Nos res disponere properamus quo hoc facilius commodiusque
eveniat. Quapropter de Congregationis pro Gentium Evangelizatione consilio,
sententiam iis quorum interest rogatis haec statuimus et decernimus. In Zambia
loca districtuum civilium quae appellantur « Kalabo », « Kaoma », « Lukulu », «
Mongu » et « Sanga » a dioecesi Livingstonensi seiungimus atque novam condimus
dioecesim, Monguensem appellandam. Hanc porro dioecesim suffraganeam
facimus Metropolitanae Ecclesiae Lusakensi atque iurisdictioni Congregationis
pro Gentium Evangelizatione subiectam. Ipsius novae dioecesis episcopalem sedem
in urbe quam « Mongu » vocant locamus atque templum «Beatae Mariae Virgini de
Lourdes» dicatum, in eadem urbe situm, ad gradum Ecclesiae Cathedralis evehimus,
cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Ad haec tandem explenda
quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Iosephum Leanza legamus,
Archiepiscopum titulo Lilybaetanum et in Zambia Apostolicum Pronuntium, facta
etiam potestate subdelegandi quemlibet in ecclesiastica potestate constitutum.
Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime
obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Iunii, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri
undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Horatius Cocchetti, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 10, pp. 673-674
© Copyright 1997
- Libreria Editrice Vaticana
|