 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VARASDENSIS*
NOVA DIOECESIS CONDITUR CROATIAE IN NATIONE, VARASDENSIS
APPELLANDA
Clarorum sanctorum Methodii et Cyrilli praestantem operam commemorantes, qui
apud Zagrebiensem communitatem convenienter celebrantur, quorumque et Nos
virtutes merito praedicavimus, res disponere festinamus ut facilius commodiusque
apostolicum officium illis in locis procuretur. Quocirca consentiente Venerabili
Fratre Iulio Einaudi, Archiepiscopo titulo Villamagnensi in Tripolitania et in
Croatia Apostolico Nuntio, ipsius Croatiae Conferentia Episcoporum audita, de
consilio Secretariae Status, ex Nostra Apostolica potestate haec statuimus et
decernimus: ab archidioecesi Zagrebiensi separamus decanatus Varazdin
inferioris, Varazdin superioris, Varazdinske-Toplice, Bednja, Medjimurje
inferioris, Medjimurje superioris, Djurdjevac, Koprivnica et Virje, quibus nova
dioecesis constituitur, Varasdensis appellanda, quae iisdem terminatur finibus
quibus supra memorati decanatus simul sumpti eircumscribuntur. Novae dioecesis
templum in urbe Varasdensi capitulare Beatae Mariae Virgini dicatum ad gradum
evehimus Ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et
privilegiis. Novam constitutam Ecclesiam Metropolitanae Sedi Zagrebiensi
suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius
Sedis pro tempore subicimus. Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam,
qui ipsi Episcopo opem ferant. Congruam Praesulis sustentationem novae
dioecesis Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio procurabunt quae ei
obveniet ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C., bonorum quae antehac ad
mensam episcopalem Zagrebiensem pertinuerunt. Quoad Seminarii institutionem
atque sacrorum candidatorum formationem, praescripta iuris communis et
praeceptiones quas, tanti ponderis materiam reficientes, notas dignata est
reddere Congregatio de Institutione Catholica serventur. Seminarii quidam
tirones itemque sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur, si fieri
potest. Simul atque novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo
ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur as signati in cuius territorio
officium ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes semininariique tirones
illi Ecclesiae in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Acta et
documenta quae in universum novam dioecesin respiciunt, a Curia Zagrebiensi ad
Curiam Varasdensem sollicite transferantur. Ad haec tandem explenda quae per
has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Iulium Einaudi quem supra memoravimus
legamus, facta etiam potestate subdelegandi quemlibet in ecclesiastica potestate
constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera
exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus
minime obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostr undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Antonius Macculi,
Protonot. Apost. s.n.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 10, pp. 676-677
© Copyright 1997
- Libreria Editrice Vaticana
|