 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PUNCTIFIXENSIS*
QUODAM DETRACTO TERRITORIO A DIOECESI CORENSI, NOVA IN
REPUBLICA VENETIOLANA DIOECESIS CONSTITUITUR, PUNCTIFIXENSIS APPELLANDA
Ad melius
prospiciendum spiritali Christifidelium bono in territorio dioecesis Corensis,
in Venetiolana Republica, sacrorum Antistites illius conferentiae ab hac
Apostolica Sede petiverunt ut, dismembrato territorio dioecesis Corensis, nova
exinde erigeretur dioecesis. Nos, qui gravissimo fungimur munere Supremi
Pastoris totius Dominici gregis, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre
Oriano Quilici, Archiepiscopo titulo Tablensi et in memorata Natione Apostolico
Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter
concedendum esse censuimus. De Nostra igitur Apostolica potestate, a dioecesi
Corensi integrum distrahimus territorium peninsulae appellatae Paraguaná, quae
civilia comprehendit municipia vulgo Carirubana, Los Taques et Falcón, ex eoque
novam condimus dioecesim Punctifixensem appellandam, iisdem circumscriptam
finibus quibus praefatum territorium in praesens terminatur. Sic conditae
dioecesis sedem in urbe vulgo Punto Fijo ponimus ibique exstans templum, Deo in
honorem Beatae Virginis Mariae sub invocatione Nuestra Señora de Coromoto
dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus, eique insignia,
privilegia et honores tribuimus, quibus ceterae in orbe catholico Cathedrales
ecclesiae fruuntur. Praeterea hanc novam dioecesim Punctifixensem suffraganeam
facimus Metropolitanae Sedi Maracaibensi eiusque Episcopum metropolitico iuri
Archiepiscopi illius Sedis subicimus. Mandamus etiam ut quam primum Collegium
Consultorum ad normam iuris ibi constituatur. Congruae sustentationi Praesulis
novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et
portione ei obveniente, ad normam canonis 122 C.I.C., ex divisione facienda
bonorum quae hucusque ad mensam episcopalem dioecesis Corensis pertinuerunt.
Quod attinet ad seminarii dioecesani erectionem nec non sacrorum alumnorum
institutionem, serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis
et regulis a Congregatione de Institutione Catholica statutis; selecti quidem
iuvenes sacerdotes, sua studia completuri, Romam mittantur. Simul ac dioecesis
erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti
censeantur in cuius territorio ecclesiasticum habent officium; cetero vero
clerici seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel
incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta
quae novam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt a
Curia dioecesis Corensis ad Curiam Punctifixensem quam primum transmittantur. Ad
haec perficienda deputamus Legatum Pontificium in Venetiola pro tempore
exsistentem, necessarias et opportunas eidem tribuentes facultates etiam
subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis
authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit,
remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodecimo mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Horatius Cocchetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 9, pp. 604-605
© Copyright 1997
- Libreria Editrice Vaticana
|