IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PARAKUENSIS*
NOVA CONSTITUITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA
IN BENINO,
PARAKUENSIS NONCUPATA
Successoris Petri in Ecclesia munere fungentes ad provehendum christifidelium
spiritale bonum, nunc etiam populum Dei in Benino respicimus omnia disponere
contendentes ad animarum curam efficaciorem inibi reddendam. Quapropter andito
consilio quorum interest summa apostolica Nostra potestate novam Provinciam
ecclesiasticam Parakuensem constituimus ex dioecesibus Parakuensi, Kandina,
Natitinguensi et Diuguensi, cuius sedes princeps Parakuensis erit deinceps,
quae hisce quoque litteris archidioecesis metropolitana efficitur cui reliquae
dioeceses Kandina Natitinguensis et Diuguensis ut suffraganeae sedes subiciuntur.
Praeterea Venerabilem Fratrem Nestorem Assogba, hactenus Episcopum Parakuensem,
ad gradum Archiepiscopi et Metropolitae promovemus. Haec quae praescripsimus
perficienda committimus Venerabili Fratri Andreae Dupuy, Archiepiscopo titulo
Saelesiensi atque Apostolico in Benino Nuntio, onere imposito ad Congregationem
pro Gentium Evangelizatione exemplum horum consiliorum exsecutionis remittendi.
Hae denique Litterae Nostrae firmae sint volumus tam in praesens quam in
posterum omne tempus, quibusvis rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, die decimo sexto mensis Octobris, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus
Chiaurri,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 1, pp. 5-6
© Copyright 1997
- Libreria Editrice Vaticana