The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ABEOKUTANA*

IN NIGERIA NOVA CONDITUR DIOECESIS ABEOKUTANA

 

Cum ad aeternam provehendam salutem Dominici gregis in Nigeria eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut in eadem Natione nova conderetur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa auditisque pariter eorum quorum interest votis, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Lagosensi archidioecesi separamus territorium districtuum civilium nuncupatorum Abeokuta South, Abeokuta North, AdoOdo/Otas, Egbado North, Egbado South, Ifo, Obafemi/Owose et Odeda; ex eoque novam constituimus dioecesim Abeokutanam, quam ipsi metropolitanae Ecclesiae Lagosensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac illi memorati territorii. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Abeokuta atque templum ibidem exstans, Deo in honorem sanctorum Apostolorum Petri et Pauli dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Carolus Maria Vigaṇ, Archiepiscopus titulo Ulpianensis et in Nigeria Pronuntius Apostolicus, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto et vicesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 1, pp. 6-7

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top