IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GOASOËNSIS*
IN GANA NOVA CONDITUR DIOECESIS GOASOËNSIS
Ad aptius
provehendam aeternam salutem et efficacius consulendum simul pastorali regimini
Christifidelium Ganae commorantium intra fines Sunyaniensis dioecesis, nuper est
petitum ut, eadem divisa, nova constitueretur Ecclesia. Quapropter Venerabiles
Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium
Evangelizatione praepositi, omnibus mature perpensis ac faventi habito voto
Venerabilis Fratris Andreae Dupuy, Archiepiscopi titulo Saelesiensis et in
memorata Natione Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuerunt esse
accipiendam. Nos igitur, pro summo, quo fungimur, munere de cunctis Ecclesiis
particularibus solliciti, talem sententiam ratam habemus atque Nostra Apostolica
potestate sequentia decernimus. A Sunyaniensi dioecesi distrahimus territorium
districtuum civilium nuncupatorum Asunafo, Asutifi, Tano et Ahafo Area; ex eoque
novam condimus dioecesim Goasoënsem, quam metropolitanae Ecclesiae A litore
aureo suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Goaso »
ac paroeciale templum ibidem exstans, Deo in honorem sancti Antonii dicatum, ad
dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges
temperentur. Quae praescripsimus ad effectum adducet Venerabilis Frater Andreas
Dupuy, quem diximus, qui, re acta, curabit documenta conficienda sincerisque
exemplis ad eandem Congregationem cito mittenda. Hanc denique Apostolicam
Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctam Petrum, die quarto et vicesimo mensis Octobris,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri
vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang.
Praef. |
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot.
Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 2, pp. 82-83
© Copyright 1997
- Libreria Editrice Vaticana