IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BRUNEIENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA BRUNEIENSIS CONSTITUITUR
Constat in finibus Bruneiensis civitatis vitae catholicae florem eo
advenisse ut iam sui iuris illa efficiatur oporteat ecclesiastica dicio. Ad
aptius igitur providendum evangelizationis operibus apud eundem populum, audita
Congregatione pro Gentium Evangelizatione, re omnino ponderata auditisque
faventibus eorum sententiis quorum intererat, opportunum visum est novam ibidem
Praefecturam Apostolicam excitare. Nos proinde gravi fungentes officio Supremi
Pastoris totius Dominici gregis illud ratum habentes consilium, summa Nostra
potestate segregamus a dioecesi Miriensi illam civilem provinciam quae vulgari
nomine « Negara Brunei Darussalam » nuncupatur, ex qua novam propterea
constituimus Apostolicam Praefecturam Bruneiensem, quam aggregari volumus
provinciae ecclesiasticae Kuchingensi. Haec autem quae praescripsimus ad
effectum deducet Venerabilis Frater Aloisius Bressan, Archiepiscopus titulo
Severianensis atque Apostolicus in Brunei Delegatus, quem decebit rebus peractis
documenta curare singulti exaranda sincerisque plane exemplis ad Congregationem
pro Gentium Evangelizatione quam primum transmittenda. Hanc denique Apostolicam
Nostram Constitutionem tam in praesens quam valere volumus futurum in tempus
quibusvis rebus haud quaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum,
die vicesimo primo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo
nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang.
Praef. |
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot.
Apost.
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 2, p. 84
© Copyright 1997
- Libreria Editrice Vaticana