IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MANDEVILLENSIS*
VICARIATUS APOSTOLICUS MANDEVILLENSIS
AD GRADUM ET
DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR
Sedulam sane curam constanter adhibemus ut spiritualia Domini
beneficia apud totius orbis fideles diffundantur; qua de re Nos cuncta disponere
properamus quo id facilius commodiusque eveniat. Consilio igitur concedentes
Venerabilium Fratrum Nostrorum, S.R.E. Cardinalium, qui Congregationi pro
Gentium Evangelizatione sunt praepositi, auditoque favorabili eorum quorum
interest voto, haec statuimus et decernimus. Cum Vicariatus Apostolicus
Mandevillensis haud parva sibi fidei incrementa suscipere pergat maioraque etiam
posthac suscipere videatur, de eo cogitavimus ad gradum et dignitatem Dioecesis
extollendo. Itaque Apostolica Nostra usi potestate, praelaudatum Vicariatum
Apostolicum ad dioecesim eodem nomine Mandevillensem appellandam evehimus, quam
pariter Metropolitanae Ecclesiae Regiopolitanae in Iamaica suffraganeam facimus
et iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam. Sic
conditae Dioecesis sedem in urbe vulgo Mandeville statuimus ibique exstans
templum, Deo in honorem sancti Pauli a Cruce dicatum, gradu et dignitate
Ecclesiae Cathedralis exornamus eique insignia, privilegia et honores tribuimus,
quibus ceterae in orbe catholico Cathedrales Ecclesiae fruuntur. Cetera vero
secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia ad perficienda Venerabilem
Fratrem Eugenium Sbarbaro, Archiepiscopum titulo Tidditanum, Pronuntium
Apostolicum in Iamaica, legamus. Re tamen ad exitum perducta, documenta
apparentur quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione
diligenter mittantur. Has denique Apostolicas sub plumbo Litteras nunc et in
posterum ratas esse volumus, contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanetum Petrum, die vicesimo primo mensis Novembris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang.
Praef. |
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot.
Apost.
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 2, pp. 85-86
© Copyright 1997
- Libreria Editrice Vaticana