The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MERCEDENSIS - LUIANENSIS*

DIOECESIS MERCEDENSIS-LUIANENSIS
AD GRADUM ARCHIDIOECESIS EVEHITUR

 

Omnibus satis constat dioecesim Mercedensem-Luianensem magis in dies conspicuos facere spiritales progressus praesertim quoniam sub illius dicione celeberrimum est Sanctuarium Deo in honorem Beatae Mariae Virginis dicatum in urbe vulgo LujŠn, quod singularis evangelizationis locus habetur et quodammodo spiritale ducitur centrum totius Reipublicae Argentinae. Quapropter hanc dioecesim dignam esse censuimus ut maiore decoraretur honore. Re igitur accurate perpensa, audito favorabili voto Venerabilis Fratris Ubaldi Calabresi, Archiepiscopi titulo Fundani et in Republica Argentina Apostolici Nuntii, atque apte habitis rationibus quod ad civiles attinent effectus cum eiusdem Reipublicae gubernio, potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute, memoratam dioecesim Mercedensem-Luianensem ad gradum et dignitatem archidioecesis evehimus, quin suffraganeis polleat dioecesibus, statuentes ut ea dehinc huic Sedi Apostolicae immediate substet; eiusdem pariter pro tempore sacrorum Antistitem, qui Episcopus eidem in praesenti praeest Ecclesiae, titulo et honore Archiepiscopi exornamus, iuribus additis et privilegiis eiusmodi dignitatis propriis. Canonicorum etiam Capitulum huius Ecclesiae eiusdem honoris particeps reddimus, quod congruis iuribus ac privilegiis novae inserviet archidioecesi. Ut haec quae statuimus ad effectum adducantur, legamus Venerabilem Fratrem Ubaldum Calabresi, quem supra diximus, eidemque facultatem facimus ad hoc officium alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum delegandi, onere utcumque addito curandi ut certum verumque actae exsecutionis litterarum exemplum ad Congregationem pro Episcopis cito transmittatur. Has denique Litteras Apostolicas nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus haud obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo et vicesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 1, pp. 7-8

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top