The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AMPARENSIS*

AB ECCLESIIS CAMPINENSI ET LIMEIRENSI QUODAM DISCTRACTO
TERRITORIO, NOVA CONDITUR DIOECESIS AMPARENSIS APPELLADNA

 

Ecclesiae universae ministerium ab ipso Domino Nobis demandatum omni diligentia explicare destinamus, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant cunctasque efficaciter gentes. Ideo Nos res disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. Quocirca cum Venerabiles Fratres Gilbertus Pereira Lopes, Archiepiscopus Campinensis et Ercilius Turco, Episcopus Limeirensis, audita Conferentia Episcoporum Brasiliensi, postulaverint ut, ecclesiasticae circumscriptionis sibi commissae territorio quodam seiuncto, nova conderetur dioecesis, favente quoque Venerabili Fratre Alfio Rapisarda, Archiepiscopo titulo Cannensi et in Brasilia Apostolico Nuntio, de Congregationis pro Episcopis consilio, haec pro Apostolica Nostra potestate statuimus et decernimus: ab archidioecesi Campinensi et a dioecesi Limeirensi integrum territorium horum municipiorum distrahimus, prout a lege civili nunc terminantur, videlicet Amparo, Àguas de Lindóia, Holambra, Itapira, Jaguariúna, Lindóia, Mogi Mirim, Monte Alegre do Sul, Pedreira, Santo António de Posse et Serra Negra. Inde novam dioecesim constituimus, Amparensem appellandam, quae iisdem terminatur finibus quibus supra memorata municipia. Novae dioecesis sedem in urbe Amparo locamus, templumque ibidem situm idemque Beatae Virgini « de Amparo » dicatum ad gradum evehimus Ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Amparensis pro tempore Episcopus iisdem fruetur iuribus ceterisque rebus, quibus reliqui Ordinarii locorum. Novam constitutam Ecclesiam Metropolitanae Sedi Campinensi suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi eiusdem Ecclesiae Metropolitanae pro tempore subicimus.

Congruam Praesulis sustentationem novae dioecesis Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio procurabunt, quae ei obveniet ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C., bonorum quae antehac ad Mensas episcopales (quae «Mitras » appellantur) Campinensem et Limeirensem pertinuerunt. Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam, qui ipsi Episcopo opem ferant. Quod ad Seminarii institutionem atque sacrorum candidatorum formationem, praescripta Congregationis de Institutione Catholica serventur. Seminarii quidam tirones itemque sacerdotes, si fieri potest, ad studia complenda Romam mittantur ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense. Quod autem ad novae dioecesis regimen pertinet, bonorum ecclesiasticorum administrationem, Administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura aliaque horum similia, quae sacri canones praecipiunt serventur. Simul atque novae dioecesis Amparensis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur assignati in cuius territorio officium ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes, Seminariique tirones illi Ecclesiae in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Acta et documenta quae in universum novam dioecesim respiciunt, a Curiis Campinensi et Limeirensi ad Curiam Amparensem transferantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, antea memoratum Venerabilem Fratrem Alfium Rapisarda Apostolicum Nuntium legamus, facta etiam potestate subdelegandi quemlibet in ecclesiastica potestate constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio et vicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 2, pp. 88-89

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top