The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IUINENSIS*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS IUINENSIS

 

Ad plenius consulendum spirituali bono Christifidelium, Venerabiles Fratres Antonius Possamai, Episcopus Giparanensis, et Augustinus Kist, Episcopus Adamanteae, audita Conferentia Episcoporum Brasiliae, ab hac Apostolica Sede enixe petiverunt ut, dismembrato territorio circumscriptionum ecclesiasticarum suarum, nova dioecesis conderetur. Nos quidem, habito faventi voto Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda, Archiepiscopi titulo Cannensis et in memorata Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi, animarum saluti certe profuturae, libenter concedendum esse putavimus. De plenitudine igitur Apostolicae potestatis quae sequuntur decernimus. A dioecesibus Giparanensi et Adamanteae separamus integrum territorium, prout nunc lege civili circumscribitur, municipiorum nuncupatorum: Juína, Castanheira, Juruena, Cotriguaçu, Aripuanã et Brasnorte; atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Iuinensem appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia, simul sumpta, in praesens lege civili terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « Iuína » ponimus, ibique exstans paroeciale templum, Deo in honorem Sacri Cordis Iesu dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis templi evehimus cuique insignia, privilegia et honores tribuimus, quibus ceterae cathedrales ecclesiae in orbe catholico fruuntur. Praeterea dioecesim Iuinensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Cuiabensi eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore Cuiabensis subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insigniis honoribusque ornatum atque oneribus officiisque adstrictum, quae Praesulum Ordinariorum locorum propria sunt. Mandamus insuper ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris constituatur qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione, e divisione ad normam canonis 122 C.I.C. facienda, bonorum quae eidem obvenire debent quaeque hactenus ad Mensas episcopales (« Mitras » patrio sermone appellatas) Giparanensem et Adamanteae pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque candidatorum ad sacerdotium institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; suoque tempore, si fas erit, selecti Seminarii dioecesani alumni, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi, necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam mittantur ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense. Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem sacerdotes Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et forte bona temporalia respiciunt, a Curiis Giparanensi et Adamanteae ad Curiam Iuinensem quam primum transmittantur. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Alfio Rapisarda, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Brasilia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio et vicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 2, pp. 86-88

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top