Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VADUTIENSIS*

IN LICHTENSTENO ARCHIDIOECESIS
VADUTIENSIS APPELLANDA ERIGITUR

 

Ad satius consulendum spiritali bono fidelium opportunum virum est Nobis territorium decanatus Lichtensteni a dioecesi Curiensi distrahere atque novam ibidem archidioecesim erigere, quam Vadutiensem appellandam decrevimus, finibus praefati decanatus circumscriptam et Nobis immediate subiectam. Sedem novae archidioecesis in urbe Vadutiensi ponimus templumque ibi exstans Deo in honorem sancti Florini dicatum ad gradum ecclesiae Cathedralis evehimus, iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi templa spectant. Vadutiensi pro tempore Archiepiscopo insignia, privilegia iuraque concedimus eumque oneribus et officiis adstringimus quibus ceteri Praesules Ordinarii locorum gaudent et adstringuntur. Ut constitutae archidioecesis Pastor in eius regimine valido fruatur adiutorio, Collegium Consultorum ad normam iuris communis oportet instituatur. Congruae ac dignae sustentationi Praesulis novae archidioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obveniente ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C. facienda, bonorum quae hucusque ad mensam episcopalem Curiensem pertinuerunt. Ad Seminarii alumnorum institutionem quod attinet, iuris communis serventur praescripta, prae oculis habitis Congregationis pro Institutione Catholica praeceptis. Cum fas erit, selecti Seminarii alumni, philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi, nec non sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur. Simul ac archidioecesis Vadutiensis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero clerici Seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Documenta autem et acta quae conditam archidioecesim eiusque clericos, fideles et forte bona temporalia respiciunt, a curia Curiensi ad curiam Vadutiensem rite transmittantur ibique in tabulario serventur. Ad haec omnia perficienda delegamus Venerabilem Fratrem Orianum Quilici, Archiepiscopum titularem Tablensem et Nuntium Apostolicum in Principatu Lichtensteni necessarias et opportunas eidem tribuendo facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.

Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum volumus, quibuslibet rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 1, pp. 8-9

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana