IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TAUNGGYIENSISIS*
IN MYANMARA ECCLESIASTICA PROVINCIA TAUNGGYENSIS CONDITUR
Ipso
optime opitulante Domino pluribus quidem de causis laetari Nos oportet quod
catholicum nomen ubique gentium felix capit incrementum et uberiores usque
effundit fructus. Pro viribus autem Nos studemus interea ecclesiastica passim
instituta melioribus instruere condicionibus ac solidioribus etiam iuris ipsius
structuris. Hodie propterea ad Myanmarenses Ecclesiae communitates animum
mentemque convertimus utpote cum earundem occurrere necessitatibus pastoralibus
commodisque prorsus spiritalibus concupiscamus. De consilio propterea ipsius
Congregationis pro Gentium Evangelizatione, rogatis iis sententiam quorum
interfuit, Apostolica Nostra usi potestate quae sequuntur singula statuimus et
decernimus. Novam Provinciam ecclesiasticam in Myanmara condimus scilicet Taunggyiensem, quam particularem ecclesiam ad gradum archidioecesis
metropolitanae attollimus, cui videlicet veluti suffraganeae subiti iubemus
dioeceses Tunguensem, Kengtunghensem et Loikavensem. Porro Venerabilem Fratrem
Matthiam U Shwe, hactenus episcopum Taunggyiensem ad dignitatem stationemque
Archiepiscopi Metropolitae evehimus, cunctis iuribus concessis officiisque
congruentibus impositis secundum iuris communis praecepta. Haec omnia ut
expediantur, Venerabilem Fratrem Aloisium Bressan, Archiepiscopum titulo
Severianensem atque in Myanmara Delegatum Apostolicum, legamus eique haec munia
praestanda committimus. Re tandem feliciter ad exitum perducta, documenta
apparentur quorum exempla sincera ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione
transmittantur, contrariis rebus minime quibusvis obstantibus.
Datum Romae apud
Sanctum Petrum, die decimo septimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo ottavo, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 5, pp. 307-308
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana