Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KITALENSISIS*

IN KENIA DIOECESIS KITALENSIS CONDITUR

 

Magis in dies efflorescens catholicorum in Kenia christifidelium communitas actuosiorque ipsa sacrorum inibi pastorum industria saepius nimirum suadent ut opportuna de dicionum seu dioecesium illic finibus novis capiantur consilia. Cum igitur nuperius sit legitime postulatum ut regio Eldoretensis dividatur, quo nempe commodius cotidiano utrimque apostolatui provideatur, libentes quidem his adsentimur Nos sententiis, quibus suo voto etiam Congregatio pro Gentium Evangelizatione est suffragata. Rati idcirco ipsi propositum idem hoc maius in hominum commodum esse cessurum, decrevimus oblatis hac de re precibus obsequi. Pro Nostra ideo apostolica auctoritate loca vulgari sermone appellata « Trans Nzoia » necnon « West Pokot » a dicione Eldoretensi subtrahimus, ex quibus circumscriptionem novam ecclesiasticam constituimus Kitalensem nomine, quam Metropolitanae ecclesiae Kisumuensi suffraganeam esse censemus atque moderationi Congregationis pro Gentium Evangelizatione subiectam. Episcopalem porro huius communitatis sedem ipsa defigimus in urbe « Kitale » cuius templum « Beatae Mariae Virgini Immaculatae » dedicatum evehimus ad gradum dignitatemque ecclesiae cathedralis. Nostra haec consilia committimus probatissimo quidem Apostolico Nuntio Ioanni Tonucci Archiepiscopo titulo Torcellano ad salutarem effectum deducenda. Volumus praeterea ut singula diligenter serventur praecepta et iussa canonica talem ad deliberationem spectantia. Has denique Litteras Nostras firmas esse tam nunc quam in posterum volumus quibusvis rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef
.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 7, pp. 461-462

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana