The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ITAPETININGENSIS*

NOVA DIOECESIS CONDITUR IN BRASILIA,
 ITAPETININGENSIS APPELLANDA

 

Apostolicum munus summa diligentia gerentes, valde adlaboramus ac contendimus, ut Domini salus omnia loca contingat cunctosque salubriter homines. Quocirca Nos res disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. Itaque, cum Venerabiles Fratres Iosephus Lambert, Archiepiscopus Sorocabanus et Iosephus Moreira de Melo, Episcopus Itapevensis, audita Episcoporum Conferentia Brasiliensi, postulavissent ut, ecclesiasticarum circumscriptionum sibi concreditarum quodam distracto territorio, nova conderetur dioecesis, favente quoque Venerabili Fratre Alfio Rapisarda, Archiepiscopo titulo Cannensi et in Brasilia Apostolico Nuntio, de Congregationis pro Episcopis consilio, haec Apostolica Nostra potestate usi statuimus et decernimus: ab archidioecesi Sorocabana et a dioecesi Itapevensi detrahimus integrum territorium, prout lege civili in praesentia terminatur, municipiorum horum: Itapetininga, Tatuí, São Miguel Arcanjo, Pilar do Sul, Angatuba, Paranapanema, Alambari, Campina do Monte Alegre, Cesário Lange, Capela do Alto, Guareí, Sarapuí, Porangaba et Torre de Pedra, quibus nova dioecesis constituitur, Itapetiningensis appellanda, quae iisdem teminatur finibus quibus supra memorata municipia simul sumpta circumscribuntur. Novae dioecesis sedem in urbe Itapetininga locamus, templumque ibidem Beatae Mariae Virgini « dos Prazeres » dicatum ad gradum evehimus Ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Novam constitutam Ecclesiam Metropolitanae Sedi Sorocabanae suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis pro tempore subicimus. Congruam Praesulis sustentationem novae dioecesis Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio procurabunt, quae ei obveniet ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C., bonorum quae antehac ad mensas Episcopales Sorocabanam et Itapevensem (quae populari loquela «Mitras» appellantur). Cetera cuncta ad iuris normam exolvantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Alfium Rapisarda legamus, quem antea memoravimus, eumque inibi Nuntium subdelegandi quemlibet in ecclesiastica potestate constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto decimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef
.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 6, pp. 380-381

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top