IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PUNTARENENSIS*
IN COSTARICA NOVA CONDITUR DIOECESIS PUNTARENENSIS
Sacrorum Antistites Conferentiae episcopalis Costaricensis maiori
Christifidelium bono studentes consulere, ab hac Apostolica Sede petiverunt ut,
quibusdam seiunctis territoriis a dioecesibus Tilaranensi et Sancti Isidori,
nova conderetur dioecesis ad aptius ibidem providendum pastoralibus
necessitatibus. Nos quidem, habito faventi voto Venerabilis Fratris Hyacinthi
Berloco, Archiepiscopi titulo Fidenatensis atque in eadem Natione Apostolici
Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis enixis precibus libenter
obsecundandum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate, sequentia
decernimus: separamus singulatim: a dioecesi Tilaranensi territorium pagorum nuncupatorum Puntarenas, Montes de Oro, Esparza et Garabito, a dioecesi autem
Sancti Isidori territorium pagorum Parrita et Aguirre; atque ex ita distractis
territoriis novam constituimus dioecesim Puntarenensem appellandam, quae iisdem
limitabitur finibus, quibus praedicti pagi simul sumpti, prout in civili lege
exstant, nunc terminantur. Sic conditae dioecesis sedem in urbe « Puntarenas »
ponimus, ibique situm templum, Deo in honorem Sacratissimi Cordis Iesu dicatum,
ad gradum ac dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus. Praeterea dioecesim
Puntarenensem suffraganeam efficimus metropolitanae Sedi Sancti Iosephi in
Costarica eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Iosephi in
Costarica pro tempore subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges
temperentur. Quae statuimus, perficienda committimus memorato Apostolico Nuntio
vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in Costarica, eisdem
tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum
de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere
imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem
Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo septimo mensis Aprilis,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo ottavo, Pontificatus Nostri
vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS
card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 6, pp. 381-382
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana