IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VASAIENSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS VASAIENSIS
Cum ad
aeternam provehendam salutem gregis Dominici in India eiusque regimini facilius
et efficacius consulendum nuper esset petitum ut, divisa Bombayensi
archidioecesi, nova ibidem circumscriptio ecclesiastica constitueretur,
Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro
Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditoque pariter faventi
voto eorum quorum interest, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam.
Nos igitur, beati Petri Successores, solliciti de universis particularibus
Ecclesiis, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec
decernimus. A Bombayensi archidioecesi separamus territorium novem
subdistrictuum civilium « Taluks » qui sunt in parte septemtrionali districtus
civilis « Thane » quique patrio sermone nuncupantur Vasai, Bhiwandi, Shahapur,
Wada, Jawahar, Palghar, Mokhada, Dahanu et Talasari; ex eoque novam
constituimus dioecesim Vasaiensem, quam metropolitanae Ecclesiae Bombayensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus
Episcopi sedem poni in urbe « Vasai » atque templum Deo in honorem Sanctae
Mariae, Dominae Nostrae Gratiae, ibidem exstans ad dignitatem cathedralis
ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae
praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Georgius Zur,
Archiepiscopus titulo Sestensis atque in eadem Natione Apostolicus Pronuntius,
qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad memoratam
Congregationem cito mittenda. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in
posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero et vicesimo mensis Maii, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro
Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 8, pp. 561-562
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana