IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CRICIUMENSIS*
IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS CRICIUMENSIS
Sollicitus de spirituali bono suorum
fidelium, Venerabilis Frater Hilarius Moser, Episcopus Tubaraoënsis, audita
Conferentia episcopali Brasiliensi, ab hac Apostolica Sede petivit ut, quodam
seiuncto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua, nova dioecesis
conderetur. Nos vero, habito faventi voto Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda,
Archiepiscopi titulo Cannensis atque in memorata Natione Apostolici Nuntii, de
consilio Congregationis pro Episcopis enixas preces libenter audiendas esse
putavimus. Summa igitur, qua fungimur, potestate, haec decernimus: a
dioecesi Tubaraoënsi separamus integrum territorium, sicut in praesens lege
civili circumscribitur, municipiorum nuncupatorum Araranguá, Balneário Arroio
do Silva, Balneário Gaivota, Cocal do Sul, Criciúma, Ermo, Forquilhinha, Içara,
Jacinto Machado, Lauro Müller, Maracaiá, Meleiro, Morro da Fumaça, Morro
Grande, Nova Veneza, Passo de Torres, Praia Grande, Santa Rosa do Sul, São João
do Sul, Siderópolis, Sombrio, Timbé do Sul, Treviso, Turvo et Urussanga atque
ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Criciumensem, quae
iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia simul sumpta, prout in
civili lege exstant, nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « Criciúma
» ponimus, ibique situm templum, Deo in honorem Sancti Ioseph dicatum,
ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus, mandantes ut in eo, ad
normam iuris, Canonicorum Capitulum instituatur. Insuper dioecesim Criciumensem
suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Florianopolitanae eiusque Episcopum
metropolitico iuri Archiepiscopi Florianopolitani pro tempore subicimus. Cetera
vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus, perficienda
committimus Apostolico Nuntio, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat
negotia Sanctae Sedis in Brasilia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas
facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in
ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro
Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit,
remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die vicesimo septimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo
nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card.
GANTIN Congr. pro
Episcopis Praef.
|
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 8, pp. 562-563
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana