IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BANFORENSIS*
IN BURKINA FAO NOVA CONDITUR DIOECESIS BANFORENSIS
Cum suo tempore efflagitatum sit ut dioecesis Bobodiulassensis in Burkina
Faso divideretur, ut loca civilia vulgari nomine « Comoé » et « Léraba » inde
subtracta novam nuncupandam posthac Banforensem converterentur in dioecesim, Nos
nimirum ipsi Congregationis pro Gentium Evangelizatione obsecuti consiliis hac
eadem in re atque prorsus Nobis persuadentes talem partitionem in aeternae
salutis commoditatem inibi viventium christifidelium esse cessuram, haec quae
sequuntur pro apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine statuimus servarique
iubemus in perpetuum. Superiora loca memorata abstrahimus a dicione
Bobodiulassensi ex quibus novam condimus laetantes diocesim Banforensem,
metropolitanae scilicet ecclesiae Uagaduguensi suffraganeam atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam. Eius autem statuimus
episcopalem sedem in urbe « Banfora » ubi templum Sanctis Petro ac Paulo sacrum
ibidem ad dignitatem evehimus Ecclesiae Cathedralis, omnibus simul additis
iuribus atque privilegiis quae id genus sacris congruunt aedificiis. Reliqua
vero cuncta ad eandem hanc dioecesis institutionem ex sacris canonibus
pertinentia religiose nimirum pleneque servari volumus, quibusvis rebus
haudquaquam obstantibus. Destinamus autem interea Venerabilem Fratrem Aloisium
Ventura, Archiepiscopum titulo Equiliensem atque Apostolicum Nuntium in Burkina
Faso qui haec Nostra ad amussim exsequatur rite decreta ac mandata. Re tandem
peracta documenta exarabuntur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione cito mittentur. Omnem quidem Apostolicam hanc Constitutionem tam
nunc quam in posterum omne tempus ratam esse volumus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis Iunii, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro
Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 12, pp. 930-931
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana