IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BETTIAHENSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS BETTIAHENSIS
Cum ad aeternarn
provehendam salutem gregis Dominici in India eiusque regimini facilius et
efficacius consulendum petitum esset nuper ut in eadem Natione nova
constitueretur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque
Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re
mature perpensa auditoque pariter faventi voto corum quorum interest, admotam
postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, qui gravissimo fungimur
munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam
habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Muzaffarpurensi
dioecesi separamus territorium occidentale districtuum civilium, qui nuncupantur
West Champaran, East Champaran, Gopalganj, Saran et Siwan; ex iisque novam
condimus dioecesim Bettiahensem, quam metropolitanae Ecclesiae Ranchiensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Bettiah
atque templum ibidem exstans, Deo in honorem Nativitatis Beatae Mariae Dominae
Nostrae dicatum, ad dignitatem cathedralis Ecclesiae evehimus: cetera vero
secundurn canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad
exitum Venerabilis Frater Georgius Zur, Archiepiscopus titulo Sestensis et in
India Apostolicus Pronuntius; qui, re acta, curabit documenta exaranda
sincerisque exemplis ad Congregationem, quam diximus, mittenda. Has denique
Apostolicas sub plumbo Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis Iunii, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro
Gentium Evang. Praef.
|
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost.
s.n.
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 11, pp. 828-829
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana