IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
FRANCISTAUNENSIS*
IN BOTSUANA NOVUS CONDITUR VICARIATUS
APOSTOLICUS
FRANCISTAUNENSIS
Ad aptius consulendum evangelizationis operi in Botsuana, ubi in praesens
dioecesis Gaboronensis tantum exstat, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E.
Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi,
omnibus mature perpensis habitoque faventi voto eorum quorum interest,
censuerunt ibidem novum Vicariatum Apostolicum esse condendum. Nos igitur, qui
gravissimo fungimur munere Pastoris et Patris universi populi Dei, talem
sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. A
dioecesi Gaboronensi separamus territorium districtuum civilium nuncupatorum
Central, Chobe, Gantsi, Ngamiland et North-East atque eo constituimus Vicariatum
Apostolicum Francistaunensem, quem sollicitis curis Societatis Verbi Divini
concredimus. Haec insuper omnia perficienda committimus Venerabili Fratri
Emmanueli Monteiro de Castro, Archiepiscopo titulo Beneventensi atque in
memorata Natione Delegato Apostolico, onere imposito authenticum exemplar actus
peractae executionis ad Congregationem, quam diximus, remittendi. Hanc denique
Nostram Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die vicesimo septimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo
nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro
Gentium Evang. Praef.
|
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost.
s.n.
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 11, pp. 830-831
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana