IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KANNURENSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS KANNURENSIS
Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in India eiusque regimini
facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut in eadem Natione nova
constitueretur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque
Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re
mature perpensa auditisque pariter eorum quorum interest votis, admotam
postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur
munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam
habentes, summa Apostolica potestate haec, decernimus. A Calicutensi dioecesi
separamus territorium septemtrionale districtuum civilium, qui patrio sermone
nuncupantur Kannur et Kasaragode; ex eoque novam condimus dioecesim
Kannurensem, quam metropolitanae Ecclesiae Verapolitanae suffraganeam
facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus.
Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Kannur atque templum Sanctissimae
Trinitatis ibidem exstans, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera
vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad
exitum Venerabilis Frater Georgius Zur, Archiepiscopus titulo Sestensis et in
India Apostolicus Pronuntius; qui, re acta, curabit documenta exaranda
sincerisque exemplis ad Congregationem, quam diximus, mittenda. Has denique
Apostolicas sub plumbo Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo ottavo, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 2, pp. 147-148
.
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana