IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LAIENSIS*
IN CIADIA DIOECESIS LAIENSIS CONDITUR
Universalis in Ecclesia pastoris munere perfungentes Nos, unde maxima omnibus
ubique christifidelibus adferantur spiritalia commoda, hodie benigne quidem
pastorales cogitamus ecclesiae dilectissimae Ciadiensis necessitates atque
opportunitates, ubi scilicet graviores sane ob causas suasum nuper est riteque
petitum ut florentes iam inibi communitates ecclesiales Munduensis et Dobana sic
a Nobis dividantur ut provinciae civilis, vulgari nomine Tandjilé, loca iisdem
ab ecclesiis memoratis seiuncta novam convertantur in ecclesiasticam
circumscriptionem. Cunctis autem illius consilii perpensis rationibus auditisque
Congregationis pro Gentium Evangelizatione hac de re sententiis atque etiam
Venerabilis Fratris Didaci Causero, Archiepiscopi titulo Metensis et Apostolici
in Ciadia Nuntii, iudicio, hanc etiam nimirum Nos partitionem constitutionemque
in certius cessuram esse arbitramur spiritale emolumentum totius catholicae iis
in locis ecclesiae ac proinde motis idcirco precibus perlibenter obsequimur et
quae sequuntur apostolica ex auctoritate Nostra fieri plane iubemus. A superius
recensitis dioecesibus Munduensi et Dobana detrahimus regionem eam utrimque quae
provinciae civilis Tandjilé appellatione vocatur, ex qua novam omnino condimus
dioecesim posthac Laiensem nuncupandam, quam simul metropolitanae Ecclesiae
Ndiamenanae suffraganeam subicimus atque iurisdictioni Congregationis pro
Gentium Evangelizatione subdimus. Aedem vero novae huius dicionis cathedralem in
urbe Lai ipsa situm templum Sanctae Familiae sacrum statuimus, ad gradum
videlicet et dignitatem cathedralis ecclesiae secundum normas evectum cunctisque
pariter iuribus liturgicis ac insignibus exornatum talia ad aedificia sacra
pertinentibus. Quod superest, singula praecepta et praescripta canonibus in
Ecclesiae vigentibus de novae huius modi dioecesis ordinatione et gubernatione
ad amussim adservari in perpetuum atque impleri volumus. Litterae denique hae
Nostrae firmae ut sint maneantque semper decernimus, quibusvis rebus aut causis
haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetrigesimo
mensis Novembris anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo,
Pontificatus Nostri vicesimo et primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCI (1998), n. 3, pp. 243-244
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana