IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CAMAGUEYEN*
IN CUBA NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR
CAMAGUEYENSIS,
CUIUS METROPOLITANA ECCLESIA
ERIT EADEM SEDES EIUSDEM NOMINIS
Maiori spirituali Christifidelium suorum bono studentes consulere, Venerabiles
Fratres sacrorum Antistites Provinciae Ecclesiasticae Sancti Iacobi in Cuba,
audita Conferentia Episcoporum ipsius Nationis, ab hac Apostolica Sede unanimo
consensu postulaverunt ut, detractis quibusdam territoriis a memorata Provincia,
quae civium multitudine numeroque dioecesium suffraganearum eminet, nova
Provincia ecclesiastica constitueretur et simul dioecesis eiusdem nominis ad
dignitatem archidioecesis eveheretur. Nos vero, praehabito faventi voto
Venerabilis Fratris Beniamini Stella, Archiepiscopi titulo Midilensis et in
eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis
admotas preces excipiendas esse putavimus. Apostolica Nostra potestate, quae
sequuntur decernimus. Camagueyensem episcopalem sedem, seiunctam a metropolitico
iure Ecclesiae Sancti Iacobi in Cuba, ad gradum archiepiscopalis metropolitanae
Ecclesiae evehimus, omnibus iuribus datis ad normam iuris communis. Nova
Provincia ecclesiastica efformetur metropolitana Ecclesia eiusdem nominis ac
dioecesibus Caeci Abulensis, Centumfocensi et Sanctae Clarae, hactenus ad
Provinciam ecclesiasticam Sancti Iacobi in Cuba pertinentibus. Camagueyensem
pro tempore sacrorum Antistitem archiepiscopali dignitate augemus et gradu
Metropolitae insignimus. Cuius sedem nunc ipsum Episcopum, Venerabilem Fratrem
Adolfum Rodríguez Herrera, ad archiepiscopalem dignitatem et gradum Metropolitae
promovemus, cunctis tributis iuribus impositisque obligationibus. Ad haec
perficienda deputamus Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella, quem diximus,
eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi ad
effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
onere imposito mittendi sincerum exemplar actus peractae exsecutionis ad
Congregationem pro Episcopis. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam
esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, die quinta mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo
nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
LUCAS card. MOREIRA NEVES Congr. pro Episcopis Praef.
|
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCI (1998), n. 4, pp. 329-330
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana