IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TIBUENSIS*
IN COLUMBIA NOVA CONDITUR DIOECESIS TIBUENSIS
Quam provido quidem
tunc Nos pastorali consilio in Columbia constituerimus Praelaturam
territorialem Tibuensem, tantis videmus interea progressibus ad plenam vitae
operaeque inibi catholicae maturitatem processisse tantoque simul
christifidelium ipsorum et operum ecclesialium auctu crevisse ut iam mereri
sibi pieno iure Nobis certiorem stabilioremque videatur condicionem inter totius
orbis ecclesiasticas diciones. Nihil proinde satisfacere dubitamus votis ac
precibus Venerabilis Fratris Iosephi de Iesu Quintero Diaz, Episcopi Praelati
ipsius Tibuensis, qui nuperius petivit, adsentiente prorsus Conferentia
Episcoporum Columbiae, ut sua tandem Praelatura ad dioecesis eveheretur
dignitatem. Auditis interea Legato Nostro eandem apud nationem Paulo Romeo,
Archiepiscopo titulo Vulturiensi atque Apostolico Nuntio in Columbia, necnon
ipsa Congregatione pro Episcopis, haec quae continuo subsequuntur fieri iubemus
et volumus. Commemoratam Praelaturam Tibuensem territorialem ad gradum
promovemus ac iuridicialem dioecesis dignitatem, iisdem nimirum finibus
adservatis quibus in praesentia circumscribitur tum etiam momine ecclesiastico
et civili quo nunc ipsum appellatur. Episcopalem sedem novae huius communitatis
in urbe « Tibú » constituimus ibidemque templum Deo ad honorem Sancii Aloisii
Beltran dicatum ad condicionem provehimus et Ecclesiae Cathedralis honorem.
Eundem autem pastorem, qui Episcopus Praelatus illius dicionis fuit, Iosephum
de Iesu Quintero Diaz primum dioecesi huic libentes sane praeficimus. Haec vero
ad mentis Nostrae exsequenda decreta designamus pro tempore illic Nuntium
Apostolicum in Columbia cui necessarias et opportunas tribuimus facultates
etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate statutum, officio adiecto ad Congregationem pro Episcopis germanum
exemplum actus ipsius peractae exsecutionis remittendi. Contrariis quibusvis
rebus nequaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo
mensis Decembris anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo ottavo,
Pontificatus Nostri vicesimo et primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
LUCAS card. MOREIRA NEVES Congr. pro Episcopis Praef.
|
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 4, pp. 332-333
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana