 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PARVAURATANA*
IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS PARVAURATANA
Ad aptius consulendum spirituali bono Christifidelium,
Venerabiles Fratres Antonius Maria Mucciolo, Archiepiscopus Metropolita
Botucatuensis, Iosephus Moreira de Melo, Episcopus Itapevensis, et Antonius de
Sousa, Episcopus Assisensis, audita Conferentia Episcoporum Brasiliae, ab hac
Apostolica Sede antea petiverunt ut, quodam distracto territorio a circumscriptionibus ecclesiasticis suis, nova dioecesis conderetur. Nos, praehabito
faventi voto Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda, Archiepiscopi titulo Cannensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro
Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur
Nostra potestate quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Botucatuensi et a
dioecesibus Itapevensi et Assisensi separamus integrum territorium, prout nunc
lege civili circumscribitur, municipiorum quae patrio sermone nuncupantur:
Ourinhos, Santa Cruz do Rio Pardo, Espírito Santo do Turvo, Camitar, Chavantes,
Ipaussu, Timburi, Sarutaiá, Tejupá, Piraju, Bernardino do Campo, Manduri, Óleo,
Ibirarema, Salto Grande, Ribeirão do Sul, São Pedro do Turvo, Ocauçu,
Lupércio, Alvinlândia, Ubirajara, Fartura et Taguaí; atque ex ita seiuncto
territorio novam constituimus dioecesim Parvauratanam, quae iisdem
limitabitur finibus, quibus praedicta municipia, simul sumpta, prout in civili
lege exstant, nunc terminantur. Sic conditae dioecesis sedem in urbe "Ourinhos"
ponimus, ibique situm templum, Domino Bono Iesu dicatum, ad gradum ac dignitatem
ecclesiae Cathedralis evehimus. Praeterea dioecesim Parvauratanam suffraganeam
efficimus metropolitanae Sedi Botucatuensi eiusque Episcopum metropolitico iuri
Archiepiscopi pro tempore eiusdem metropolitanae Ecclesiae subicimus. Cetera
vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda
committimus memorato Apostolico Nuntio vel, absente eo, illi, qui curat negotia
Sanctae Sedis in Brasilia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas
facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in
ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro
Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit,
remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Decembris, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
LUCAS card. MOREIRA NEVES
Congr. pro Episcopis. Praef. |
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 4, pp. 193-194
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana
|