Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TOROROËNSIS*

IN UGANDA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA
TOROROËNSIS, CUIUS METROPOLITANA ERIT SEDES EIUDEM NOMINIS

 

Cum Ecclesia catholica in Ugandae finibus haud parva cepisset incrementa, quae pastorali Episcoporum cura consociata cum alacri opera cleri videntur posse in futurum augeri, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque eorum quorum interest votis, censuit nuper ut in eadem Natione nova Provincia ecclesiastica constitueretur. Nos vero pro summo Apostolico, quo fungimur, munere de superna totius Dominici gregis salute solliciti, talem sententiam ratam habemus ac sequentia decernimus. A metropolitana Ecclesia Kampalaënsi distrahimus dioeceses Gingianam, Kotidoënsem, Morotoënsem, Sorotiensem et Tororoënsem atque ex his efficimus Provinciam ecclesiasticam Tororoënsem, cuius Sedes princeps erit Ecclesia Tororoënsis, quam ad gradum et dignitatem archidioecesis metropolitanae evehimus, omnibus datis iuribus et officiis huiusmodi Sedium propriis, assignantes eidem ceteras, quas diximus, dioeceses uti suffraganeas. Insuper Venerabilem Fratrem Iacobum Odongo, hactenus Episcopum Tororoënsem, Archiepiscopum Metropolitam Tororoënsem renuntiamus, cunctis propriis factis iuribus impositisque obligationibus. Quae praescripsimus committimus perficienda Venerabili Fratri Aloisio Robles Díaz, Archiepiscopo titulo Stephaniacensi, atque in Uganda Apostolico Pronuntio, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef
.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost..


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 5, pp. 409-410

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana