The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MBARARAňNSIS*

NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA MBARARAňNSIS
APPELLATA INTRA FINES UGANDAE CONDITUR

 

Diligentem sane curam continenter adhibemus ut Domini verbum quam amplissimam multitudinem attingat caram terram Africanam incolentem. Quam ob rem nunc aptare properamus ecclesiastica instituta ad eiusmodi propositum commodius assequendum. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Apostolica Nostra potestate suffulti, haec quae sequuntur decernimus et statuimus. A metropolitana Ecclesia KampalaŽnsi MbararaŽnsem sedem separamus quam ad dignitatem archiepiscopalis metropolitanae Ecclesiae evehimus, privilegiis porro additis et obligationibus iniunctis quae sacri canones praecipiunt. Novam Provinciam ecclesiasticam constituunt, veluti suffraganeae sedes, dioeceses Arcis Portal, Hoimana, Kabalena et Kasesensis, hucusque Ecclesiae metropolitanae KampalaŽnsi subiectae. Venerabilem Fratrem Paulum K. Bakyenga, Episcopum hactenus MbararaŽnsem, ad gradum Archiepiscopi Metropolitae MbararaŽnsis promovemus secundum sacrorum canonum praescripta. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Aloisium Robles Diaz, Archiepiscopum titulo Stephaniacensem atque in Uganda Apostolicum Nuntium, legamus. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef
.

 

Praef. Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 4, pp. 334-335

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top