Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GULUENSIS*

IN UGANDA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA GULUENSIS, CUIUS METROPOLITANA
ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM NOMINIS

 

Quo aptius provideretur Evangelizationi operi in Uganda, optime fieri est visum si in eadem Natione, ubi hoc tempore exstat tantummodo una Provincia ecclesiastica Kampalaënsis, novae Provinciae ecclesiasticae constituerentur. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa habitoque faventi voto Venerabilis Fratris Aloisii Robles Diaz, Archiepiscopi titulo Stephaniacensis atque in Uganda Apostolici Pronuntii, suaserunt Nobis ut ibidem inter alias Provincia ecclesiastica Guluensis nomine conderetur. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere Supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, sequentia decernimus. A metropolitana Ecclesia Kampalaënsi distrahimus dioeceses Aruaënsem, Guluensem, Lirensem et Nebbensem atque ex his efficimus Provinciam ecclesiasticam Guluensem, cuius Sedes princeps erit Ecclesia Guluensis, quam ad gradum et dignitatem archidioecesis metropolitanae evehimus, omnibus datis iuribus et officiis huiusmodi Sedium propriis, assignantes eidem ceteras, quas diximus, dioeceses uti suffraganeas. Insuper Venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam Odama, hactenus Episcopum Nebbensem, vinculo solutum eiusdem Sedis, Archiepiscopum Metropolitam Guluensem renuntiamus, cunctis propriis factis iuribus impositisque obligationibus. Quae praescripsimus committimus perficienda memorato Venerabili Fratri Alosio Robles Diaz, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef
.

                                                                                          

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 4, pp. 333-334

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana