IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MASVINGENSIS*
IN ZIMBABUA NOVA CONDITUR DIOECESIS MASVINGENSIS
Ad aptius promovendum Evangelizationis opus in Zimbabua, optime fieri est visum
si ibidem nova dioecesis constitueretur. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri
S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione
sunt praepositi, omnibus rebus mature perpensis auditisque faventibus votis
eorum quorum interest, illud iudicium accipiendum essse censuerunt. Nos igitur,
Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris totius gregis Dominici, talem
sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus: A
Gueruensi dioecesi separamus sive territorium districtuum civilium, qui patrio
sermone nuncupantur Bikita, Chiredzi, Chivi, Gutu, Masvingo, Mwenezi et Ndanga,
sive partem districtuum civilium Gwanda et Beitbridge; ex iisque novam condimus
dioecesim Masvingensem, quam metropolitanae Ecclesiae Bulauaiensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac illi qui supra sunt
definiti. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Masvingo » templumque
inibi exstans, Deo in honorem Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli dicatum, ad
dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges
temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Petrus
Paulus Prabhu, Archiepiscopus titulo Titulanus in Numidia atque in Zimbabua
Apostolicus Nuntius, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque
exemplis ad memoratam Congregationem cito mittenda. Mandamus denique ut haec
Constitutio Nostra nunc et in posterum sit rata, contrariis quibuslibet rebus
nequaquam vero obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die nono mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 5, pp. 411-412
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana