The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MAMFENSIS*

NOVA DIOECESIS CONDITUR IN CAMARUNIA,
MAMFENSIS APPELLANDA

 

Alacrem sane curam continenter adhibere solemus ut Domini salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant et quam efficacissime gentes. Idcirco Nos cuncta disponere studemus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, eorum quorum interest cognitis suffragiis, haec statuimus et decernimus. Novam dioecesim condimus Mamfensem appellandam, quae territorium districtuum civilium populari sermone Manyu, Lebialem et Kupe-Manenguba complectetur, a dioecesi Bueaėnsi distractum. Novam dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Bamendanae suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cathedram episcopalem in templo Sancti Ioseph, in urbe sito quam « Mamfe » vocant, locamus, ipsa urbe episcopali sedi destinata. Cetera vero secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Felicem del Blanco Prieto, Archiepiscopum titulo Vannidensem et in Camarunia Apostolicum Nuntium, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die nono mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef
.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 5, p. 413

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top