The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GWALIORENSIS*

IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS GWALIORENSIS

 

Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in India eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut in eadem Natione nova constitueretur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa auditisque pariter eorum quorum interest votis, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. Ab Ihansiensi dioecesi separamus territorium occidentale districtuum civilium, qui patrio sermone nuncupantur Gwalior, Bhind, Morena, Shivpuri, Datia et Sheopur; ex eoque novam condimus dioecesim Gwaliorensem, quam metropolitanae Ecclesiae Bhopalensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Gwalor dum templum ibidem exstans, Deo in honorem sancti Ioannis Baptistae dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Paschalis Topno, Archiepiscopus Metropolita Bhopalensis; qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem, quam diximus, mittenda. Has denique Apostolicas sub plumbo Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die nono mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef
.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 5, pp. 410-411

 

Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top