The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CARAGUATATUBENSIS*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS CARAGUATATUBENSIS

 

Ad aptius consulendum spirituali bono atque regimini Christifidelium, Venerabilis Frater David Picão, sacrorum Antistes Santosensis, audita profecto Conferentia episcopali Brasiliensi, ab hac Apostolica Sede petivit ut, seiuncto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua, nova dioecesis conderetur. Nos vero, habito faventi voto Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda, Archiepiscopi titulo Cannensis et in Brasilia Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus. A Santosensi dioecesi separamus integrum territorium, sicut in praesens civili lege circumscribitur, municipiorum quae patrio sermone nuncupantur Caraguatatuba, Ilhabela, São Sebastião et Ubatuba; atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Caraguatatubensem, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia, simul sumpta, prout in lege civili exstant, nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe Caraguatatuba  ponimus, ibique exstans templum, Divino Spiritui Sancto dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus, mandantes ut in eo, ad normam iuris, Canonicorum Capitulum instituatur. Praeterea dioecesim Caraguatatubensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Sancti Pauli in Brasilia eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Pauli in Brasilia pro tempore subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda committimus memorato Apostolico Nuntio, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in Brasilia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
 LUCAS card. MOREIRA NEVES
 Congr. pro Episcop. Praef.

                                         

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
                                                 Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 6, pp. 399-490

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top