The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BELTHANGADIEN*

IN INDIA NOVA EPARCHIA CONDITUR NOMINE BELTHANGADIENSIS

 

Cum ampla Archieparchia Metropolitana Tellicherriensis haud parvam comprehendat regionem duarum Foederatarum Civitatum Indiae, quarum una lingua Kannada, altera Malayala utuntur, Nos, utpote beati Petri Successores de totius Dominici gregis bono solliciti, in Audientia Venerabili Fratri Nostro Achilli S.R.E. Cardinali Silvestrini, Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, hodie concessa, ad aptius consulendum spirituali saluti atque regimini multorum Christifidelium in ea commorantium, consentimus ut eadem ita dividatur ut ex ipsa nova constituatur Eparchia. Summa igitur Apostolica potestate sequentia decernimus: quodam detracto territorio ab Archieparchia Metropolitana Tellicherriensi, novam condimus Eparchiam Belthangadiensem, cuius sedem eparchialem in urbe Belthangady poni iubemus, cunctis factis propriis iuribus atque obligationibus. Quam quidem Eparchiam memoratae Archieparchiae metropolitanae suffraganeam facimus, mandantes ut ea complectatur territorium detractum e provinciis Dhakshina Kannada et Coorg. Haec omnia reliquaque secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium temperentur. Insuper de eodem absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad Congregationem, quam diximus, mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quarto mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           ACHILLES card. SILVESTRINI         
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                            

Horatius Cocchetti, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 11, pp. 1025-1026

 

Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top