The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AMBOSITRANA*

IN MADAGASCARIA NOVA CONDITUR DIOECESIS AMBOSITRANA

 

Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Madagascaria eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut in eadem Natione nova constitueretur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa auditoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Hadriani Bernardini, Archiepiscopi titulo Faleritani atque in Madagascaria Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A FianarantsoaŽnsi archidioecesi separamus territorium districtuum civilium, qui patrio sermone nuncupantur Ambositra, Fandriana, Ambotofinandrahana; ex eoque novam constituimus dioecesim Ambositranam, quam metropolitanae Ecclesiae FianarantsoaŽnsi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe ę Ambositra Ľ atque paroeciale templum ibidem exstans, Deo in honorem Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Hadrianus Bernardini, quem diximus, quique, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Has denique Apostolicas sub plumbo Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
  Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
  Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 11, pp. 1026-1027

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top