Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NASSAVIEN*

IN INSULIS ANTILLIS CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA NASSAVIENSIS, CUIUS METROPOLITANA
ECCLESIA ERIT SEDE EIUSDEM NOMINIS

 

Ad aptius consulendum Evangelizationis operi in Insulis Antillis Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque quorum interest votis, censuit ibidem novam Provinciam Ecclesiasticam Nassaviensem nomine esse condendam. Nos igitur beati Petri Successores de universo Dominico grege solliciti, talem sententiam ratam habemus ac sequentia decernimus. A metropolitana Ecclesia Regiopolitana in Iamaica seiungimus dioeceses Nassaviensem et Hamiltonensem in Bermuda necnon Missionem sui iuris Turcensium et Caicensium atque ex his constituimus Provinciam ecclesiasticam Nassaviensem, cuius Sedes princeps erit Ecclesia Nassaviensis, quam ad gradum ac dignitatem archidioecesis metropolitanae attollimus, omnibus datis iuribus et officiis huiusmodi Sedium propriis, mandantes ut eidem dioecesis Hamiltonensis in Bermuda tamquam suffraganea subiciatur ac Missio sui iuris Turcensium et Caicensium aggregetur. Insuper renuntiamus Archiepiscopum Metropolitam Nassaviensem Venerabilem Fratrem Laurentium A. Burke, hactenus Episcopum Nassaviensem, cunctis factis iuribus impositisque pariter obligationibus. Haec omnia ad effectum adducat Venerabilis Frater Eugenius Sbarbaro, Archiepiscopus titulo Tidditanus atque in Antillis Delegatus Apostolicus, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione. Hanc denique Nostram Constitutionem sive nunc sive tempus in posterum plene vim suam sortiri volumus, rebus quibusvis haud quaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero et vicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef
.

 

Antonius Macculi, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 11, pp. 1027-1028

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana