IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KANEN*
NOVA DIOECESIS CONDITUR IN NIGERIA
EX VICARIATU
APOSTOLICO KANENSI
Dilectas Afras apud gentes Evangelii semen, largiter iactum, gradescere
laetanter conspicimus idemque uberes fructus gignere. Nos autem pro viribus
contendimus ut Domini salutaria beneficia ibidem omnia loca cunctasque
efficaciter stirpes contingant. Idcirco res disponere properamus ut hoc facilius
commodiusque eveniat. Quapropter de consilio Congregationis pro Gentium
Evangelizatione, quorum interest audita sententia, haec statuimus et decernimus.
Sedula industria sodalium Societatis Missionum ad Afros iam prosperantem
Vicariatum Apostolicum Kanensem ad dioecesis dignitatem attollimus, eodem
servato nomine, quam Ecclesiam deinde suffraganeam facimus Metropolitanae
Ecclesiae Kadunaënsi necnon Congregationi pro Gentium Evangelizatione subicimus.
Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae Kano appellatur, et ibidem templum,
Sanctae Mariae Dominae Nostrae Fatimensi dicatum, ad statum Cathedralis
Ecclesiae evehimus. Cetera secundum leges canonicas temperentur. Ad haec omnia
exsolvenda Venerabilem Fratrem Osvaldum Padilla, Archiepiscopum titulo Piensem
atque in Nigeria Apostolicum Nuntium, deputamus, facta facultate quempiam virum
in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum
perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro
Gentium Evangelizatione mittantur. Contrariis rebus minime obsistentibus
quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero et vicesimo mensis Iunii, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo
primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost.
s.n.
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 11, p. 1029
.
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana