The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KARAGANDEN*

IN KAZAKISTANIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
KARAGANDENSIS APOSTOLICAE SEDI IMMEDIATE SUBIECTA

 

Ad aptius consulendum evangelizationi in Reipublicae Kazakistaniae finibus opportunum visum est illud vastum territorium ita ordinare ut e suppressa Administratione Apostolica Kazakistaniae Latinorum sive nova dioecesis Karagandensis per Apostolicas sub plumbo Litteras sive Administrationes Apostolicae Almatiensis, Astanana et Atirauensis per Decretum Congregationis pro Gentium Evangelizatione constituerentur. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere Pastoris et Patris universi populi Dei, de sententia memoratae Congregationis, summa qua fungimur potestate sequentia decernimus. Administrationem Apostolicam Kazakistaniae Latinorum supprimimus inque eiusdem locum condimus etiam dioecesim Karagandensem, quam immediate subiectam Apostolicae Sedi facimus cuiusque limites iidem erunt ac civilium regionum Kazakistaniae Orientalis et Karagandae Centralis. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Karagandensi templumque Sancti Ioseph in eadem exstante ad gradum cathedralis Ecclesiae evehimus: cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Marianus Oleś, Archiepiscopus titulo Raziarensis atque in Kazakistania Apostolicus Nuntius, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef
.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 11, p. 1030 

 

Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top