IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ADILABADEN*
IN INDIA NOVA EPARCHIA CONDITUR NOMINE ADILABADENSIS
Ad aptius consulendum spirituali saluti atque regimini multorum Christifidelium
commorantium in ampla Eparchia Chandaėnsi, quae comprehendit regionem duarum
Foederatarum Civitatum Indiae, quarum una lingua Marathi, altera Telugu utuntur,
Nos, utpote beati Petri Successores de totius Dominici gregis bono solliciti, in
Audientia Venerabili Fratri Nostro Achilli S.R.E. Cardinali Silvestrini,
Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, hodie concessa, consentimus
ut eadem ita dividatur ut ex ipsa nova constituatur Eparchia. Summa igitur
Apostolica potestate sequentia decernimus: quodam detracto territorio ab
Eparchia Chandaėnsi, novam condimus Eparchiam Adilabadensem, cuius sedem
eparchialem in oppido « Adilabad » poni iubemus, cunctis factis propriis iuribus
atque obligationibus. Quam quidem Eparchiam Archidioecesi Metropolitanae
Hyderabadensi suffraganeam facimus, mandantes ut ea complectatur territorium
detractum e provincia « Adilabad ». Haec omnia reliquaque secundum normas
Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium temperentur. Insuper de eodem absoluto
negotio sueta documenta exarentur et ad Congregationem, quam diximus, mittantur.
Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo tertio mensis Iulii, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo
primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
ACHILLES card. SILVESTRINI
Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost.
s.n.
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 11, p. 1031
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana