The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TUMACOËNSIS*

 NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS IN COLUMBIA,
« TUMACOËNSIS » APPELLANDA.

 

Carmelitarum Excalceatorum ipsorum deditissima in primis industria missionalis sollertissimaque pastoralis opera feliciter quidem et efficaciter hos per duodequadraginta continuos perfecit annos ut Vicariatus Apostolicus Tumacoënsis eidem tunc claro gubernandus Teresiano Ordini certis a principio passibus ad solidiorem usque progrederetur maturitatem fidei catholicae et actionis christianae prosperitatem. Fieri igitur debuit ut, agnita intus structurarum firmitate ac totius administrationis, consilium caperetur de provehenda eadem ecclesiastica dicione in statum iuridicialem et gradum dioecesis sui iuris. Cum igitur Eminentissimi ac Reverendissimi Patres negotiis praepositi Congregationis pro Gentium Evangelizatione uno consensissent animo ut talis promotio omnino susciperetur, nihil profecto dubitavimus Nos eorum adsentiendo amplecti sententiam. Nostrae proinde auctoritatis apostolicae usi amplitudine libentissimi sane decernimus ut superius memoratus Vicariatus Apostolicus Tumacoënsis in posterum adnumeretur inter Ecclesiae Catholicae dioeceses, omnibus iuribus perfruens ac privilegiis omnibusque obstricta officiis et obligationibus quibus reliquae per orbem dioeceses devinciri videntur. Episcopalem sedem statui iubemus in civitate « Tumaco » nuncupata ubi aedem sacram sub titulo vulgari « San Andrés Apóstol » ad condicionem evehimus cathedralis templi novellae huius dioecesis. Ab hac tamen circumscriptione seiungimus municipium « Iscuandé » appellatum quod Praefecturae Apostolicae Guapiensi subdimus. Dioecesim sic conditam Tumacoënsem metropolitanae Ecclesiae Popayanensi subiacere volumus necnon iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione. Universa ceterum canonici iuris praecepta et praescripta his in rebus ac subsequenti tempore quam diligentissime custodiantur, quibuslibet causis neutiquam obsistentibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die vicesimo nono mensis Octobris anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo et altero.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 4, pp. 308-309

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top