IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MOCOËN. - SIBUNDOYEN.*
IN COLOMBIA NOVA DIOECESIS
MOCOËNSIS-SIBUNDOYENSIS
APPELLANDA ERIGITUR.
Catholica fides in Vicariatu Apostolico Sibundoyensi, pastorali
curae Congregationis Sanctissimi Redemptoris concredito, haud parva cum recenter susceperit incrementa, visum est opportunum iisdem in finibus novam
dioecesim constituere. Suadente igitur Congregatione pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa acceptoque favorabili voto quorum interest,
Vicariatum Apostolicum Sibundoyensem ad gradum et dignitatem dioecesis
provehimus, quae quidem in futurum Mocoënsis-Sibundoyensis appellabitur, eamque
Metropolitanae Ecclesiae Popayanensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam. Sedem novae dioecesis in
urbe Sibundoy ponimus, ecclesiamque ibidem exstantem Deo in honorem Sancti
Alfonsi Mariae de Liguori dicatam ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis
evehimus, ecclesiam autem in urbe Mocoa in honorem Sancti Michaëlis Archangeli
dicatam ad dignitatem ecclesiae concathedralis extollimus, iuribus omnibus ac
privilegiis concessis quae ad tempia eiusmodi spectant. Quod autem ad novae
dioecesis pertinet regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, sede
vacante administratoris electionem, fidelium iura horumque similia, serventur
quae sacri canones praescribunt. Ad haec omnia perficienda delegamus Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella, Archiepiscopum titulo Midilensem atque Nuntium Apostolicum in Columbia, necessarias et opportunas eidem tribuendo facultates,
etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.
Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum volumus,
quibuslibet rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die
undetricesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo
nono, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card.
TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 3, pp. 230-231
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana