The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GRANADIEN. IN COLUMBIA*

VICARIATUS APOSTOLICUS ARIARIENSIS AD GRADUM ET DIGNITATEM DIOECESIS ATTOLLITUR NOMINE GRANADIENSIS IN COLUMBIA.

 

Cum Vicariatus Apostolicus Ariariensis, curis sodalium Societatis Sancti Francisci Salesii concreditus, in catholica religione haud parum feliciter profecisset, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest, faventibus votis, nuper censuerunt eundem ad gradum et dignitatem dioecesis esse evehendum ut etiam memoratis sodalibus meritum laudis testimonium tribueretur simulque eorum excitaretur animus ad novos maioresque labores suscipiendos. Nos vero existimantes id in animarum bonum esse cessurum, talem sententiam ratam habemus ac summa, qua fungimur, potestate memoratum Vicariatum Apostolicum Ariariensem ad gradum et dignitatem dioecesis attollimus nomine Granadiensis in Columbia, quam metropolitanae Sedi Bogotensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus cuiusque episcopalem sedem in urbe « Granada » ponimus dum templum ibidem exstans Deo dicatum in honorem Deiparae Virginis titulo « Nuestra Señora del Carmen » invocatae dignitate cathedralis ecclesiae honestamus. Cetera quidem secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Beniaminus Stella, Archiepiscopus titulo Midilensis atque in Columbia Apostolicus Nuntius, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem, quam diximus, mittantur. Has denique Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 3, pp. 231-232

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top