IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
YOPALENSIS*
NOVA DIOECESIS CONDITUR IN COLOMBIA,
YOPALENSIS APPELLANDA.
Sollertem curam atque alacrem diligentiam continenter in Dei per orbem
terrarum populo moderando defigimus ut ipse opportunis utatur praesidiis
necessariisque subsidiis. ldcirco Nos cuncta disponere properamus ut hoc
facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium
Evangelizatione, audita quorum interest sententia, novam dioecesim Yopalensem
appellandam condimus quae territorium, a Vicariatu Apostolico Casanarensi
auferendum, distrietuum civilium Sácama, Támara, Pore, Nunchía, Yopal,
Pajarito, Recetor, Aguazul, Chámeza, Monterrey, Sabanalarga et Villanueva
itemque partem quae vocatur Hato Corozal, Paz de Aríporo et Tauramena ac simul
districtus partem Morcote, quae in praesentia ad dioecesim pertinet
Duitamensem-Sogamosensem, complectetur. Novam dioecesim Metropolitanae
Ecclesiae Tunquensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro
Gentium Evangelizatione subicimus. Cathedram episcopalem in templo sub vocabulo
« San José », in urbe sito quam « Yopal » vocant, locamus. Cetera vero
secundum leges canonicas agantur et temperentur. Haec omnia ad expedienda
Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella, Archiepiscopum titulo Midilensem et in
Columbia Apostolicum Nuntium, legamus, facta videlicet facultate quempiam
alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad
exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus
minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die
undetricesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo
nono, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card.
TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 2, p. 155
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana