*
NOVA
DIOECESIS
CONDITUR IN BRASILIA,
OSORIENSIS APPELLANDA.
Apostolicum supremi Ecclesiae Pastoris munus ab ipso Domino Nobis
commissum summa diligentia explicare contendimus, ut ipsius salubres monitiones ac beneficia omnia loca attingant cunctasque pervadant gentes. Idcirco
Nos res disponere contendimus ut hoc facilius commodiusque eveniat.
Quandoquidem igitur Venerabiles Fratres et Pastores Altamirus Rossato,
Archiepiscopus Portalegrensis in Brasilia et Neius Paulus Moretto, Episcopus
Caxiensis Australis, Conferentia Episcopali Brasiliensi sententiam rogata,
postulaverunt ut ex suo territorio quibusdam detractis partibus nova conderetur
dioecesis. favente quoque Venerabili Fratre Alfio Rapisarda, Archiepiscopo
titulo Cannensi et in Brasilia Apostolico Nuntio, de Congregationis pro
Episcopis consilio, haec Apostolica Nostra potestate freti statuimus et
decernimus: a sedibus Portalegrensi in Brasilia et Caxiensi Australi
distrahimus territorium, quod in praesentiarum lege civili municipiis significantur illis, quae populari loquela vocantur Arroio do Sal, Balneário Pinhal.
Capão da Canoa, Capivari do Sul, Caraá, Cidreira, Dom Pedro de Alcântara,
Imbé, Itati, Mampituba, Maquiné, Morrinhos do Sul, Osório, Palmares do
Sul, Santo Antoônio da Patrulha, Terra de Areia, Torres, Tramandaí, Tres
Cachoeiras, Três Forquilhas et Xangri-lá, quibus nova dioecesis constituitur,
Osoriensis appellanda, quae iisdem terminatur finibus quibus supra
memorata municipia simul sumpta circumscribuntur. Novae dioecesis sedem in urbe
Osório locamus, templumque ibidem paroeciale idemque Immaculatae Conceptioni Mariae
dicatum ad gradum evehimus Ecclesiae Cathedralis. Novam constitutam Ecclesiam
Metropolitanae Sedi Portalegrensi in Brasilia suffraganeam facimus eiusque
Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis pro tempore subicimus.
Cetera cuncta ad iuris normas temperentur. Ad haec tandem explenda quae per
has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Alfium Rapisarda legamus, quem
antea memoravimus, facta etiam potestate subdelegandi quemlibet in
ecclesiastica dignitate constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta
apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter
mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo nono, altero et vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
LUCAS card.
NEVES
Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Tharsisius Nardi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 1, pp. 18-19
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana