The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RUSSIAE EUROPAEAE MERIDIONALIS LATINORUM*

DISMEMBRATIO ADMINISTRATIONIS APOSTOLICAE RUSSIAE EUROPAEAE LATINORUM ET CONSTITUTIO ADMINISTRATIONIS APOSTOLICAE
RUSSIAE EUROPAEAE MERIDIONALIS LATINORUM.

 

Russicae terrae tam ubertatem traditae humanitatis probataeque fidei admirari consueverunt omnes quam ipsam inibi locorum amplitudinem ac fertilitatem. Campum ideo Ecclesiae catholicae ritus quidem Latini eandem intra Nationem vastissimum sane contemplantes atque proximos in annos quam solidissimis cogitantes iam nunc augere structuris gubernandique rationibus haec quae sequuntur consilia de Administratione Apostolica Russiae Europaeae Latinorum capimus unde certius possit posthac eflorescere. Novam videlicet Administrationem Apostolicam condi censemus cui appellationem dari pariter volumus Russiae Europaeae Meridionalis Latinorum. Id ut fiat a superius memorata circumscriptione ecclesiastica pro apostolicae potestatis Nostrae plenitudine loca seiungimus sequentia: res publicas foederatas: Adyghey, Bashkortostan, Ciuvascia, Daghestan, Ingush, Kabarda Balkar, Kalmykia, Larachaevo Teherges, Mordovia, Ossetia Nord, Tchetchnya, Tatarstan; regiones: Belgorod, Orenburg, Pensa, Rostov, Samara, Saratov, Tambov, Ulyanovsk, Volgograd, Voronezh; provinciam Astrahan; territoria: Krasnodar et Stavropol; ex quibus novam constituimus et creamus dicionem iam nominatam. Huius praeterea Administrationis Apostolicae sedem principem in urbe Saratov nuncupata defigimus. Venerabilem proinde Fratrem Ioannem Bukovsky, Archiepiscopum titulo Tabaltensem, Sedis Apostolicae in Russia Apostolicum Nuntium omnibus instruimus necessariis facultatibus ac potestatibus ut hodiernam hanc Nostram voluntatem ad effectum deducat; sinimus autem ut etiam quemlibet virum ecclesiastica dignitate exornatum deputare valeat idem ad exsequendum opus, addito officio verum exemplar actuum peractae exsecutionis ad Congregationem pro Episcopis deferendi.

Datum Romae, ex Aedibus Vaticanis, die vicesimo tertio mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 LUCAS card. NEVES
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Tharsisius Nardi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 1, pp. 19-20

 

Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top